OBSONATOR

OBSONATOR
OBSONATOR
qui obsonii comparandis praeerat, dicebatur, Martianus in l. legatis serv. de legat. 3. Cubicularios autem, inquit, vel Obsonatores, vel eos, qui piscatoribus praepositi essent, non videri negotiationis appellatione contineri: Bayfio Graecum vocabulum est, quasi ὄψου ὠνητὴς, qui et ὀψώνης. Vide Casaubon. ad Spartian. in Adriano c. 17. Meursium in voce ὀψώνιον, et Gloss. Fabrotti ad Cedrenum. Eum Ministrorum primô locô ponit Pignorius, Athenaeo Ἀγοραςτὴν quoque dictum, quod ea coemeret quae usus domesticus postularet. Est autem Obsonium, quidquid praeter panem et vinum mensae infertur: Quae cum multa et varia essent, piscis tamen, teste Plut. l. 4. Sympos. Problem. 4. obtinuit, ut vel solus, vel praecipue Obsonium appellaretur. Terentius Adelph. Actu 2. sc. 4. v. 22. Convertam me domum cum obsonio. Polybio Obsonii vocabulum etiam pro stipendio militari ponitur l. 2. Unde veteres Gloss. Stipendium, ὀψώνιον ςτρατιωτικὸν, Obsonium militare: quia olim aliquando panis, aliquando Obsonium militibus adbatur stipendii locô. Apud Prudent. Peristeph. Hymn. 14. v. 297. ubi ait,
Te tanta semper perdidisse obsonia,
Quae dIs ineptus obtulisti talibus.
Georg. Fabricius interpretatur dapes et fercula Deorum, quae erant sumptuosiora, h. e. maioris apparatus et pretii, Commentar. in Poetas Christ. Apud Recentiores interdum vox capitur pro procuvatione et convivio, quod Domino debet vassallus. In Charta sub Roberto Rege Francor. A. C. 1023. exarata: Ab Ecclesia autem Episcopali iuri nullam consuetudinem persolvendam statuimus, vel statui permittimus, nisi ut in Synodo denarii octo pro Obsonio in anno solvantur, apud Car. du Fresne in voce Obsonium. Meminit Obsonatoris peculiari disticho Martialis l. 14. Eptgr. 217. cuius titul. vox Obsonator est,
Dic quotus es, quanti cupias cenare, nec unum
Addideris verbum, cena parata tibi est.
Senec. Ep. 47. Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius rei sapor illum excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsâ satietate fastidiat, quid illô die esuriat. Plautus in Milite, Actu 3. sc. 1. v. 72.
Vel primarium Parasitum atque Obsonatorem maximum:
De iisdem refert Athenaeus, quod Domino Convivii, simul ac decubuisset, schedula offerri solita sit, quae obsonia omnia ordine descripta haberet, ut sciri posset, quid primo et quid postremo missurus esset coquus. Eosdem praeceptis instruxit Lynceus Samius, privilegiis Sybaritae apud Athenaeum. Heliogabalus vero Aurifices eorum loco adhibuit, ut ex pretioso metallo obsonia magis placerent, apud Lamprid. in eo. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, Tit. Popmam, de Operis servorum etc. ut et infra Opsonatores. Alius fuisse videtur, quem Magistrum obsonit, Seneca appellat de Vita beata c. 17. Quare ars est apud te ministrare, nec temere et ut libet collocatur argentum, sed perite servitur, et est aliquis scindendi obsonii Magister. His enim verbis Structorem indigitare videtur vel Carptorem de quibus suô locô, vide quoque Opsonomi: uti de Obsoniorum erogatore supra, verbo Erogare.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Obsonator — (röm. Ant.), so v.w. Opsonator …   Pierer's Universal-Lexikon

  • obsonator — …   Useful english dictionary

  • MAGISTER — quantus in Imperio titulus olim fuerit, indicat Cassiodor. Variar. l. 6. form. 6. de Magisteria dignitate. His tribui solet, qui velclassi, societati et muneri praesunt, vel in scientia aliqua, praesertim literaria, eminentiae gradum consecuti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MINISTRI, ac MINISTERIA — quandoque in universum dlcti funt olim servi, uti docen Senec. l. 3. de Benefic. c. 18. Plin. l. 7. c. 52. Martial. l. 7. Epigr. 47. 49. etc. quâ notione Ministerialis, apud Latino Gallicos Scriptores, servus est: Ministri tamen, legitima et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OPSONOMI — Graece Ο᾿ψονόμοι, olim in Rep. Atheniensi, dicti erant duo sive tres, qui e Senatu eligebantur, ut Fori piscarii haberent curam, darentque operam, ut Leges Piscariis latae observarentur. Eorum meminit Sophilus apud Athenaeum l. 6. τὸ δὲ ἔθος… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ՎԱՃԱՌԱԿԱՆ — (ի, աց.) NBH 2 0774 Chronological Sequence: Early classical, 5c, 6c գ.ա. Նոյն եւ ռմկ. պազարկեան, պազիրկեան. ἕμπορος mercator, negotiator μετάβολος , commutans κάπηλος caupo. Վաճառօղ եւ գնօղ՝ մանաւանդ երեւելի իրաց. որ առնէ մեծամեծ տուրեւառս՝ ʼի… …   հայերեն բառարան (Armenian dictionary)

  • despensier — qui a la garde de la viande, Condus, Oeconomus, Promus, Suppromus, Victus quotidiani administer, Cellarius. Estre grand despensier ou despendeur du bien de son maistre, Onerare rationes patrisfamilias. Colum. Un despensier qui achete les viandes …   Thresor de la langue françoyse

  • pitancier — Pitancier, m. acut. Est celuy qui distribue la pitance, Obsonator. Nom de charge et d office en une compagnie de gens religieux qui vivent en commensalité, Qui obsonio diuidundo distribuendoque praeest …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”